monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 18
curare vobis in mentem venit, quis ex solitudine infantes auferat perituros, nisi auferantur. non curatis, quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis, quod iuvenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. in mentem vobis venit misereri horum, quod membra non habeant; quid(ni) illorum, quod habent? et hoc genere insectatus saeculi vitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris haec apud Graecos controversia est. multa ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt nec ipsis.